eul_wid: ktg-aa

Ἀποσπάσματα
On the Egyptian Gods

Leon of Pella On the Egyptian Gods PDF

t1a-6 ΠΕΡΙ ΤΩΝ ΚΑΤ’ ΑΙΓΥΠΤΟΝ ΘΕΩΝ.
1a.(t) E LIBRO PRIMO.
1a.(t) Schol. Apoll. Rh. IV, 262: Κόσμης δὲ ἐν πρώτῳ Αἰγυπτιακῶν καὶ Λέων ἐν πρώτῳ τῶν Πρὸς τὴν μητέρα καὶ Κνωσσὸς (Εὔδοξος?) ἐν αʹ Γεωγραφικῶν τῆς Ἀσίας πάντων ἀρχαιοτάτους τοὺς Αἰγυπτίους φασὶ, καὶ ἐν Αἰγύπτῳ πρώτην κτισθῆναι πόλιν Θήβας. Καὶ Νικάνωρ δὲ τούτοις συμφωνεῖ καὶ Ἀρχέμαχος ἐν τοῖς Μετονομασίαις.
1b Augustinus Civ. D. VIII, 5: fictam esse illam Alexandri M. epistolam, in qua ad matrem scribit sibi a Leone quodam antistite sacrorum Aegyptiorum metu suae potestatis proditum esse, qui dii vulgo haberentur, eos homines fuisse.
2 Clem. Alex. Strom. I, 21.: Λέων δὲ ὁ τὰ Περὶ τῶν κατ’ Αἴγυπτον θεῶν πραγματευσάμενος τὴν Ἶσιν ὑπὸ Ἑλλήνων Δήμητρα καλεῖσθαί φησιν.
3 Tertullian. De coron. mil. 7: Leonis scripta evolvas, prima Isis repertas spicas capite circumtulit.
4 Augustinus. Civ. D. VIII, 27: De Iside uxore Osiris et de parentibus eorum qui omnes reges fuisse scribuntur, quibus parentibus suis illa quum sacrifi caret, invenit hordei segetem: quae et quanta mala non a poetis, sed mysticis eorum literis memoriae mandata sint, sicut Leone sacerdote prodente ad Olympiadem scribit Alexander, legant qui volunt.
5 Arnobius IV, 29: Possumus quidem hoc in loco omnes istos, nobis quos inducitis atque appellatis deos, homines fuisse monstrare, vel Agrigentino Euhemero replicato ... vel Nicagora Cyprio vel Pellaeo Leone vel Cyrenensi Theodoro vel Hippone ac Diagora Meliis vel auctoribus aliis mille.
6 Hyginus Poet. astron. II, 20: De Hammonis simulacro Leon, qui res Aegyptias conscripsit, ait: Quum Liber Aegyptum et reliquos fines regno teneret, et omnia primus hominibus ostendisse di ceretur, Hammonem quendam ex Africa venisse et pecoris multitudinem ad Liberum adduxisse, quo facilius et ejus gratia uteretur et aliquid primus invenisse diceretur. Itaque pro beneficio eius Liber existimatur agrum dedisse, qui est contra Thebas Aegyptias; et qui simulacra faciunt Hammonis, capite cornuto instituunt, ut homines memoria teneant, eum primum pecus ostendisse. Qui autem Libero factum voluerunt assignare, quod non petierit ab Hammone, sed ultro sit ad eum addu ctus, Liberi cornuta simulacra fecerunt et arietem memoriae causa inter sidera fixum dixerunt.